NECTENDI Coronas artificium

NECTENDI Coronas artificium
NECTENDI Coronas artificium
a Sicyoniis manavit, Pliaiô auctore. l. 21. c. 1. Primo namque flores, ut discriminatim legebantur, ita ex indistinctis corollam sibi seu coronam quisque plectebat, nullo aut exiguo colorum, odorum, nitorum iudiciô: cuiusmodi coronas χυδαίας vocârunt sollertiora saecula. Postmodum aliquis delectus haberi coepit, et sensim nectendi pulchriores et operosiores coronas artificium, exortum est, ex Pausiae Pictoris et Glycerae coronariae, illi admodum dilectae, certamine. De quo sic praefatus Auctor. loc. cit. Arborum ramiscoronari, insacris Certaminibus, mos erat primum. Postea variari coeptum misturâ versicolori: Florumque invicem odores coloresque accendêre Sicyonii, ex ingenio Pausiae --- atque Glycerae --- cum opera eius picturâ imitaretur et illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, Vide quoque l. 35. c. 11. ubi inventricem coronarum propterea hanc Glyceram vocat, ut et infra in voce Stephanoplocos. Eius postmodum imitationeprodierunt aliae ςτεφανοπώλιδες, sertorum seu corollarum venditrices, eaedemque ςτεφανοπλόκοι, opifices earum, qualem Horatius vocat Europam
Carmis. l. 3. od. 27. Muliebre enim munus id fuit proprie: in urbe quidem harum ςτεφανοπλόκων seu ςτεφανοπωλίδων; ruri vero puellarum et virginum; praesertim cum illa serta imponebantur agresti alicui Numini. Unde apud Longum, Daphnis effusus in queflus, ob raptam Chloen, ad Nymphas, haec, inquit, illa erat ἠ τοὺς ςτεφάνους ὑμῖν πλέκουσα, quae vobis plectebat coronas, l. 2. Dicebantur autem non solum πλέκειν, sed et ἀνείρειν, et ἀναπείρειν τοὺς ςτεφάνους, nectere et traicere coronas. Unde ανερσις χρυσὼν ςτεφάνων, nexus aurearum coronarum, apud Etymolog. ἀνείρειν. Quod opificium tanta assiduitate exercebatur, ut eô pauperculae mulieres sese sustentarent, ut supra Plin. tradidit. Ideoque illud Plut. vocat ἡδὺ μὲν, ἐφήμερον δὲ καὶ ἄκαρπον ἔργον, dulce quidem, sed diurnum et infructuosum opus, h. e. tenuisadmodum lucri. Ita enim mulier illa Aristophanea Thesmophoriazus. de quinqueliberis, sibi maritô mortuô relictis, loquens.
—— ——ἅ γὼ μόλις
Στεφανηπλοκοῦσ᾿ ἔβοσκον εν ταῖς μυῤῥίναις.
—— —— quos ego vix
Coronariô quaestu pavi in myrtetis.
Porro hoc artificium consistebat in floribus, foliis, herbis ramulisque in orbem nectendis; quo sic nexi redimiendo capiti essent idonei. Nectebantur autem in filo et in scirpo, uti habet Tertullian. de Cor. mil. ubi scirpum pro philyra usurpatum censet paschalius: philyrâ enim et filô omnis illa coronaria materia nectebatur, Tertullian. de Pallio; quemadmodum elephantorum setae, apud Indos, et membranaetenuissimae tiliae, apud nos in similes usus adhibentur. Philyris postmodum accessere lemnisci, quibus illae involvebantur, quo et corona firmior ac tota res aspect vi gratior esset, uti diximus supra, ubi de Lemniscis. Sed et Viri coronas nexuisse et vendidisse subinde memorantur, qui ςτεφανοπλοκοῦντες et ςτεφανοπῶλαι hinc dicuntur Plutarcho πολιτικ. παραγγελμ. Verum mulierum id proprie munus, ut dictum. Ad quarum exemplum Compositores gemmarum exorti sunt, uti Plinius docet l. 37. c. 6. etc. Vide hanc in rem plura, apud Car. Palchalium Coronar. l. 2. c. 12. Vim verbi quod attinet, nectere continuare est. Stat. Theb. l. 9. v. 567.
Sidoniiisque simul nectebat vulnera Mavors.
Unde nexa, quae non interrupta. Ut catenxti labores, apud Ausonium.
—— Irasque insidiasque catenatosque labores,
Mutandos semper gravioribus ——
Et causas nectere, i. e. aliam ex alia deducere, Virgilianum est. Oracula vero nectere, apud eundem Statium, comminisci est et per dolum compingere. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”